BENEDICTO XV
LIBER PRIMUS.
NORMAE GENERALES.
Can. l. Licet in Codice iuris canonici Ecclesiae quoque Orientalis
disciplina saepe referatur, ipse tamen unam respicit Latinam Ecclesiam, neque
Orientalem obligat, nisi de iis agatur, quae ex ipsa rei natura etiam Orientalem
afficiunt.
Can. 2. Codex, plerumque, nihil decernit de ritibus et caeremoniis quas
liturgici libri, ab Ecclesia Latina probati, servandas praecipiunt in
celebratione sacrosancti Missae sacrificii, in administratione Sacramentorum et
Sacramentalium aliisque sacris peragendis.
Quare
omnes liturgicae leges vim suam retinent nisi earum aliqua in Codice expresse
corrigatur.
Can. 3. Codicis canones initas ab Apostolica Sede cum variis Nationibus
conventiones nullatenus abrogant aut iis aliquid obrogant; eae idcirco perinde
ac in praesens vigere pergent, contrariis huius Codicis praescriptis minime
obstantibus.
Can. 4. Iura aliis quaesita, itemque privilegia atque indulta quae, ab
Apostolica Sede ad haec usque tempora personis sive physicis sive moralibus
concessa, in usu adhuc sunt nec revocata, integra manent, nisi huius Codicis
canonibus expresse revocentur.
Can. 5. Vigentes in praesens contra horum statuta canonum consuetudines
sive universales sive particulares, si quidem ipsis canonibus expresse
reprobentur, tanquam iuris corruptelae corrigantur, licet sint immemorabiles,
neve sinantur in posterum reviviscere; aliae, quae quidem centenariae sint et
immemorabiles, tolerari poterunt, si Ordinarii pro locorum ac personarum
adiunctis existiment eas prudenter submoveri non posse; ceterae suppressae
habeantur nisi expresse Codex aliud caveat.
Can. 6. Codex vigentem huc usque disciplinam plerumque retinet, licet
opportunas immutationes afferat. Itaque:
1.deg. Leges quaelibet, sive universales sive particulares, praescriptis
huius Codicis oppositae, abrogantur nisi de particularibus legibus aliud
expresse caveatur;
2.deg. Canones qui ius vetus ex integro referunt, ex veteris iuris
auctoritate, atque ideo ex receptis apud probatos auctores interpretationibus,
sunt aestimandi;
3.deg. Canones qui ex parte tantum cum veteri iure congruunt, qua
congruunt, ex iure antiquo aestimandi sunt; qua discrepant, sunt ex sua ipsorum
sententia diiudicandi;
4.deg. In dubio num aliquod
canonum praescriptum cum veteri iure discrepet, a veteri iure non est recedendum;
5.deg. Quod ad poenas attinet,
quarum in Codice nulla fit mentio, spirituales sint vel temporales, medicinales
vel, ut vocant, vindicativae, latae vel ferendae sententiae, eae tanquam
abrogatae habeantur;
6.deg. Si qua ex ceteris
disciplinaribus legibus, quae usque adhuc viguerunt, nec explicite nec implicite
in Codice contineatur, ea vim omnem amisisse dicenda est, nisi in probatis
liturgicis libris reperiatur, aut lex sit iuris divini sive positivi sive
naturalis.
Can. 7. Nomine Sedis
Apostolicae vel Sanctae Sedis in hoc Codice veniunt non solum Romanus Pontifex,
sed etiam, nisi ex rei natura vel sermonis contextu aliud appareat,
Congregationes, Tribunalia, Officia, per quae idem Romanus Pontifex negotia
Ecclesiae universae expedire solet.
TITULUS I.
De legibus ecclesiasticis.
Can. 8. par. 1. Leges instituuntur, cum promulgantur.
par. 2.
Lex non praesumitur personalis, sed
territorialis, nisi aliud constet.
Can. 9. Leges ab Apostolica
Sede latae promulgantur per editionem in Actorum Apostolicae Sedis
commentario officiali, nisi in casibus particularibus alius promulgandi
modus fuerit praescriptus; et vim suam exserunt tantum expletis tribus mensibus
a die qui Actorum numero appositus est, nisi ex natura rei illico ligent
aut in ipsa lege brevior vel longior vacatio specialiter et expresse fuerit
statuta.
Can.10. Leges respiciunt
futura, non praeterita, nisi nominatim in eis de praeteritis caveatur.
Can. 11. Irritantes aut
inhabilitantes eae tantum leges habendae sunt, quibus aut actum esse nullum aut
inhabilem esse personam expresse vel aequivalenter statuitur.
Can. 12. Legibus mere
ecclesiasticis non tenentur qui baptismum non receperunt, nec baptizati qui
sufficienti rationis usu non gaudent, nec qui, licet rationis usum assecuti,
septimum aetatis annum nondum expleverunt, nisi aliud iure expresse caveatur.
Can. l3. par. l. Legibus
generalibus tenentur ubique terrarum omnes pro quibus latae sunt.
par. 2. Legibus conditis pro
peculiari territorio ii subiiciuntur pro quibus latae sunt quique ibidem
domicilium vel quasi-domicilium habent et simul actu commorantur, firmo
praescripto can. 14.
Can.l4. par. 1. Peregrini:
l.deg. Non adstringuntur legibus particularibus sui territorii quandiu
ab eo absunt, nisi aut earum transgressio in proprio territorio noceat, aut
leges sint personales;
2.deg. Neque legibus territorii in quo versantur, iis exceptis quae
ordini publico consulunt, vel actuum sollemnia determinant;
3.deg. At legibus generalibus tennentur etiamsi hae suo in territorio
non vigeant, minime vero si in loco in quo versantur non obligent.
par. 2. Vagi obligantur legibus tam generalibus quam particularibus quae
vigent in loco in quo versantur.
Can. 15. Leges, etiam irritantes et inhabilitantes, in dubio iuris non
urgent; in dubio autem facti potest Ordinarius in eis dispensare, dummodo agatur
de legibus in quibus Romanus Pontifex dispensare solet.
Can. 16. par. l. Nulla ignorantia legum irritantium aut inhabilitantium
ab eisdem excusat, nisi aliud expresse dicatur.
par. 2. Ignorantia vel error circa legem aut poenam aut circa factum
proprium aut circa factum alienum notorium generatim non praesumitur; circa
factum alienum non notorium praesumitur, donec contrarium probetur.
Can. 17. par. l. Leges
authentice interpretatur legislator eiusve successor et is cui potestas
interpretandi fuerit ab eisdem commissa.
par. 2. Interpretatio
authentica, per modum legis exhibita, eandem vim habet ac lex ipsa; et si verba
legis in se certa declaret tantum, promulgatione non eget et valet retrorsum; si
legem coarctet vel extendat aut dubiam explicet, non retrotrahitur et debet
promulgari.
par. 3. Data autem per modum
sententiae iudicialis aut rescripti in re peculiari, vim legis non habet et
ligat tantum personas atque afficit res pro quibus data est.
Can. 18. Leges ecclesiasticae
intelligendae sunt secundum propriam verborum significationem in textu et
contextu consideratam; quae si dubia et obscura manserit, ad locos Codicis
parallelos, si qui sint, ad legis finem ac circumstantias et ad mentem
legislatoris est recurrendum.
Can. 19. Leges quae poenam
statuunt, aut liberum iurium exercitium coarctant, aut exceptionem a lege
continent, strictae subsunt interpretationi.
Can. 20. Si certa de re desit
expressum praescriptum legis sive generalis sive particularis, norma sumenda est,
nisi agatur de poenis applicandis, a legibus latis in similibus; a generalibus
iuris principiis cum aequitate canonica servatis; a stylo et praxi Curiae
Romanae; a communi constantique sententia doctorum.
Can. 21. Leges latae ad
praecavendum periculum generale, urgent, etiamsi in casu peculiari periculum non
adsit.
Can. 22. Lex posterior, a
competenti auctoritate lata, obrogat priori, si id expresse edicat, aut sit illi
directe contraria, aut totam de integro ordinet legis prioris materiam; sed
firmo praeseripto can. 6, n. 1, lex generalis nullatenus derogat locorum
specialium et personarum singularium statutis, nisi aliud in ipsa expresse
caveatur.
Can. 23. In dubio revocatio
legis praeexsistentis non praesumitur, sed leges posteriores ad priores
trahendae sunt et his, quantum fieri possit conciliandae.
Can. 24. Praecepta, singulis
data, eos quibus dantur, ubique urgent, sed iudicialiter urgeri nequeunt et
cessant resoluto iure praecipientis nisi per legitimum documentum aut coram
duobus testibus imposita fuerint.
TITULUS II.
De consuetudine.
Can. 25. Consuetudo in Ecclesia vim legis a consensu competentis
Superioris ecclesiastici unice obtinet.
Can. 26. Communitas quae legis ecclesiasticae saltem recipiendae capax
est, potest consuetudinem inducere quae vim legis obtineat.
Can. 27. par. 1. Iuri divino sive naturali sive positivo nulla
consuetudo potest aliquatenus derogare; sed neque iuri ecclesiastico
praeiudicium affert, nisi fuerit rationabilis et legitime per annos quadraginta
continuos et completos praescripta; contra legem vero ecclesiasticam quae
clausulam contineat futuras consuetudines prohibentem, sola praescribere potest
rationabilis consuetudo centenaria aut immemorabilis.
par. 2. Consuetudo quae in
iure expresse reprobatur non est rationabilis.
Can. 28. Consuetudo praeter
legem, quae scienter a communitate cum animo se obligandi servata sit, legem
inducit, si pariter fuerit rationabilis et legitime per annos quadraginta
continuos et completos praescripta.
Can. 29. Consuetudo est
optima legum interpres.
Can. 30. Firmo praescripto
can. 5, consuetudo contra legem vel praeter legem per contrariam consuetudinem
aut legem revocatur; sed, nisi expressam de iisdem mentionem fecerit, lex non
revocat consuetudines centenarias aut immemorabiles, nec lex generalis
consuetudines particulares.
TITULUS III.
De temporis supputatione.
Can. 31. Salvis legibus
liturgicis, tempus, nisi aliud expresse caveatur, supputetur ad normam canonum
qui sequuntur.
Can. 32. par. 1. Dies constat 24 horis continuo supputandis a media
nocte, hebdomada 7 diebus.
par. 2.
In iure nomine mensis venit spatium 30, anni
vero spatium 365 dierum, nisi mensis et annus dicantur sumendi prout sunt in
calendario.
Can. 33. par. 1. In
supputandis horis diei standum est communi loci usui; sed in privata Missae
celebratione, in privata horarum canonicarum recitatione, in sacra communione
recipienda et in ieiunii vel abstinentiae lege servanda, licet alia sit usualis
loci supputatio, potest quis sequi loci tempus aut locale sive verum sive medium,
aut legale sive regionale sive aliud extraordinarium.
par. 2. Quod attinet ad
tempus urgendi contractuum obligationes, servetur, nisi aliter expressa pactione
conventum fuerit, praescriptum iuris civilis in territorio vigentis.
Can. 34. par. 1. Si mensis et
annus designentur proprio nomine vel aequivalenter, ex. gr., mense februario,
anno proxime futuro, sumantur prout sunt in calendario.
par. 2. Si terminus a quo nec
explicite nec implicite assignetur, ex. gr., suspensio a Missae celebratione
per mensem aut duos annos, tres in anno vacationum menses,
etc., tempus supputetur de momento ad momentum; et si tempus sit continuum, ut
in allato primo exemplo, menses et anni sumantur prout sunt in calendario; si
intermissum, hebdomada intelligatur 7 dierum, mensis 30, annus 365.
par. 3. Si tempus constet uno
vel pluribus mensibus aut annis, una vel pluribus hebdomadibus aut tandem
pluribus diebus, et terminus a quo explicite vel implicite assignetur:
l.deg. Menses et anni
sumantur prout sunt in calendario;
2.deg. Si terminus a quo
coincidat cum initio diei, ex. gr., duo vacationum menses a die 15
augusti, primus dies ad explendam numerationem computetur et tempus finiatur
incipiente ultimo die eiusdem numeri;
3.deg. Si terminus a quo non
coincidat cum initio diei, ex. gr., decimus quartus aetatis annus,
annus novitiatus, octiduum a vacatione sedis episcopalis,
decendium ad appellandum, etc., primus dies ne computetur et tempus finiatur
expleto ultimo die eiusdem numeri;
4.deg. Quod si mensis die eiusdem numeri careat, ex. gr., unus mensis
a die 30 ianuarii, tunc pro diverso casu tempus finiatur incipiente
vel expleto ultimo die mensis;
5.deg. Si agatur de actibus
eiusdem generis statis temporibus renovandis, ex. gr., triennium ad
professionem perpetuam post temporariam, triennium aliudve temporis spatium ad
electionem renovandam, etc., tempus finitur eodem recurrente die quo
incepit, sed novus actus per integrum eundem diem poni potest.
Can. 35. Tempus utile
illud intelligitur quod pro exercitio aut prosecutione sui iuris ita alicui
competit ut ignoranti aut agere non valenti non currat; continuum, quod
nullam patitur interruptionem.
TITULUS IV.
De rescriptis.
Can. 36. par. l. Rescripta tum Sedis Apostolicae tum aliorum
Ordinariorum impetrari libere possunt ab omnibus qui expresse non prohibentur.
par. 2. Gratiae et dispensationes omne genus a Sede Apostolica concessae
etiam censura irretitis validae sunt, salvo praescripto can. 2265, par. 2, 2275,
n. 3, 2283.
Can. 37. Rescriptum impetrari
potest pro alio etiam praeter eius assensum; et licet ipse possit gratia per
rescriptum concessa non uti, rescriptum tamen valet ante eius acceptationem,
nisi aliud ex appositis clausulis appareat.
Can. 38. Rescripta quibus
gratia conceditur sine interiecto exsecutore, effectum habent a momento quo
datae sunt litterae; cetera a tempore exsecutionis.
Can. 39. Conditiones in
rescriptis tunc tantum essentiales pro eorundem validitate censentur, cum per
particulas si, dummodo, vel aliam eiusdem significationis
exprimuntur.
Can. 40. In omnibus
rescriptis subintelligenda est, etsi non expressa, conditio: Si preces
veritate nitantur, salvo praescripto can. 45, 1054.
Can. 41. In rescriptis quorum
nullus est exsecutor, preces veritate nitantur oportet tempore quo rescriptum
datum est; in ceteris tempore exsecutionis.
Can. 42. par. l. Reticentia
veri, seu subreptio, in precibus non obstat quominus reseriptum vim habeat
ratumque sit, dummodo expressa fuerint quae de stylo Curiae sunt ad validitatem
exprimenda.
par. 2. Nec obstat expositio falsi, seu obreptio, dummodo vel unica
causa proposita vel ex pluribus propositis una saltem motiva vera sit.
par. 3. Vitium obreptionis vel subreptionis in una tantum parte
rescripti aliam non infirmat, si una simul plures gratiae per rescriptum
concedantur.
Can. 43. Gratia ab una Sacra Congregatione vel Officio Romanae Curiae
denegata, invalide ab alia Sacra Congregatione vel Officio aut a loci Ordinario,
etsi potestatem habente, conceditur sine assensu Sacrae Congregationis vel
Officii quocum vel quibuscum agi coeptum fuit, salvo iure S. Poenitentiariae pro
foro interno.
Can. 44. par. 1. Nemo gratiam a proprio Ordinario denegatam ab alio
Ordinario petat, nulla facta denegationis mentione; facta autem mentione,
Ordinarius gratiam ne concedat, nisi habitis a priore Ordinario denegationis
rationibuns.
par. 2. Gratia a Vicario Generali denegata et postea, nulla facta huius
denegationis mentione, ab Episcopo impetrata, invalida est; gratia autem ab
Episcopo denegata nequit valide, etiam facta denegationis mentione, a Vicario
Generali, non consentiente Episcopo, impetrari.
Can. 45. Cum rescriptis ad preces alicuius impetratis apponitur clausula:
Motu proprio, valent quidem ea, si in precibus reticeatur veritas alioquin
necessario exprimenda, non tamen si falsa causa finalis eaque unica proponatur,
salvo praescripto can. 1054.
Can. 46. Rescripta etiam Motu proprio concessa personae de iure
communi inhabili ad consequendam gratiam de qua agitur, itemque edita contra
alicuius loci legitimam consuetudinem vel statutum peculiare, vel contra ius
alteri iam quaesitum, non sustinentur, nisi expressa derogatoria clausula
rescripto apponatur.
Can. 47. Rescripta non fiunt irrita ob errorem in nomine personae cui
vel a qua conceduntur, aut loci in quo ipsa moratur, aut rei de qua agitur,
dummodo iudicio Ordinarii, nulla sit de ipsa persona vel re dubitatio.
Can. 48. par. 1. Si contingat ut de una eademque re duo rescripta inter
se contraria impetrentur, peculiare, in iis quae peculiariter exprimuntur,
praevalet generali.
par. 2. Si sint aeque peculiaria aut generalia, prius tempore praevalet
posteriori, nisi in altero fiat expressa mentio de priore, aut nisi prior
impetrator dolo vel notabili negligentia suo rescripto usus non fuerit.
par. 3. Quod si eodem die fuerint concessa nec liqueat uter prior
impetraverit, utrumque irritum est, et, si res ferat, rursus ad eum qui
rescripta dedit, est recurrendum.
Can. 49. Rescripta intelligenda sunt secundum propriam verborum
significationem et communem loquendi usum, nec debent ad casus alios praeter
expressos extendi.
Can. 50. In dubio, rescripta quae ad lites referuntur, vel iura aliis
quaesita laedunt, vel adversantur legi in commodum privatorum, vel denique
impetrata fuerunt ad beneficii ecclesiastici assecutionem, strictam
interpretationem recipiunt; cetera omnia latam.
Can. 51. Rescriptum Sedis Apostolicae in quo nullus datur exsecutor,
tunc tantum debet Ordinario impetrantis praesentari, cum id in eisdem litteris
praecipitur, aut de rebus agitur publicis, aut comprobare conditiones quasdam
oportet.
Can. 52. Rescripta, quorum
paesentationi nullum est definitum tempus, possunt exsecutori exhiberi quovis
tempore, modo absit fraus et dolus.
Can. 53. Rescripti exsecutor
invalide munere suo fungitur, antequam litteras receperit earumque
authenticitatem et integritatem recognoverit, nisi praevia
earundem notitia ad eum
fuerit auctoritate rescribentis transmissa.
Can. 54. par. 1. Si in
rescripto committatur merum exsecutionis ministerium, exsecutio rescripti
denegari non potest, nisi aut manifeste pateat rescriptum vitio subreptionis aut
obreptionis nullum esse, aut in rescripto apponantur conditiones quas exsecutori
constet non esse impletas, aut qui rescriptum impetravit adeo iudicio
exsecutoris, videatur indignus ut aliorum offensioni futura sit gratiae
concessio; quod ultimum si accidat, exsecutor, intermissa exsecutione statim ea
de re certiorem faciat rescribentem.
par. 2. Quod si in rescripto
concessio gratiae exsecutori committatur, ipsius est pro suo prudenti arbitrio
et conscientia gratiam concedere vel denegare.
Can. 55. Exsecutor procedere
debet ad mandati normam, et nisi conditiones essentiales in litteris appositas
impleverit ac substantialem procedendi formam servaverit, irrita est exsecutio.
Can. 56. Exsecutio
rescriptorum quae forum externum respiciunt, scripto facienda est.
Can. 57. par. 1. Rescriptorum
exsecutor potest alium pro suo prudenti arbitrio sibi substituere, nisi
substitutio prohibita fuerit, aut substituti persona praefinita.
par. 2. Si tamen fuerit electa industria personae, exsecutori non licet
alteri committere, nisi actus praeparatorios.
Can. 58. Rescripta quaelibet exsecutioni mandari possunt etiam ab
exsecutoris successore in dignitate vel officio, nisi fuerit electa industria
personae.
Can. 59. par. 1.
Exsecutori fas est, si quoquo
modo in rescriptorum exsecutione erraverit, iterum eadem exsecutioni mandare.
par. 2. Quod attinet ad taxas
pro rescriptorum exsecutione, servetur praescriptum can. 1507, par. l.
Can. 60. par. 1. Rescriptum,
per peculiarem Superioris actum revocatum, perdurat usque dum revocatio ei, qui
illud obtinuit, significetur.
par. 2. Per legem contrariam
nulla rescripta revocantur, nisi aliud in ipsa lege caveatur, aut lex lata sit a
Superiore ipsius rescribentis.
Can. 61. Per Apostolicae
Sedis aut dioecesis vacationem nullum eiusdem Sedis Apostolicae aut Ordinarii
rescriptum perimitur, nisi aliud ex additis clausulis appareat, aut rescriptum
contineat potestatem alicui factam concedendi gratiam peculiaribus personis in
eodem expressis, et res adhuc integra sit.
Can. 62. Si rescriptum
contineat non simplicem gratiam, sed privilegium vel dispensationem, serventur
insuper praescripta canonum qui sequuntur.
TITULUS V.
De privilegiis.
Can. 63. par. 1. Privilegia
acquiri possunt non solum per directam concessionem competentis auctoritatis et
per communicationem, sed etiam per legitimam consuetudinem aut praescriptionem.
par. 2. Possessio centenaria
vel immemorabilis inducit praesumptionem concessi privilegii.
Can. 64. Per communicationem
privilegiorum, etiam in forma aeque principali, ea tantum privilegia impertita
censentur, quae directe, perpetuo et sine speciali relatione ad certum locum aut
rem aut personam concessa fuerant primo privilegiario, habita etiam ratione
capacitatis subiecti, cui fit communicatio.
Can. 65. Cum privilegia
acquiruntur per communicationem in forma accessoria, augentur, imminuuntur vel
amittuntur ipso facto, si forte augeantur, imminuantur vel cessent in principali
privilegiario; secus si acquirantur per communicationem in forma aeque
principali.
Can. 66. par. 1. Facultates
habituales quae conceduntur vel in perpetuum vel ad praefinitum tempus aut
certum numerum casuum, accensentur privilegiis praeter ius.
par. 2. Nisi in earum
concessione electa fuerit industria personae aut aliud expresse cautum sit,
facultates habituales, Episcopo aliisve de quibus in can. 198, par. 1 ab
Apostolica Sede concessae, non evanescunt, resoluto iure Ordinarii cui concessae
sunt, etiamsi ipse eas exsequi coeperit, sed transeunt ad Ordinarios qui ipsi in
regimine succedunt; item concessae Episcopo competunt quoque Vicario Generali.
par. 3. Concessa facultas
secumfert alias quoque potestates quae ad illius usum sunt necessariae; quare in
facultate dispensandi includitur etiam potestas absolvendi a poenis
ecclesiasticis, si quae forte obstent, sed ad effectum dumtaxat dispensationis
consequendae.
Can. 67. Privilegium ex
ipsius tenore aestimandum est, nec licet illud extendere aut restringere.
Can. 68. In dubio privilegia
interpretanda sunt ad normam can. 50; sed ea semper adhibenda interpretatio, ut
privilegio aucti aliquam ex indulgentia concedentis videantur gratiam consecuti.
Can. 69. Nemo cogitur uti
privilegio in sui dumtaxat favorem concesso, nisi alio ex capite exsurgat
obligatio.
Can. 70. Privilegium, nisi
aliud constet, censendum est perpetuum.
Can. 71. Per legem generalem
revocantur privilegia in hoc Codice contenta; ad cetera quod attinet, servetur
praescriptum can. 60.
Can. 72. par. 1. Privilegia
cessant per renuntiationem a competenti Superiore acceptatam.
par. 2. Privilegio in sui tantum favorem constituto quaevis persona
privata renuntiare potest.
par. 3. Concesso alicui communitati, dignitati locove renuntiare
privatis personis non licet.
par. 4. Nec ipsi communitati seu coetui integrum est renuntiare
privilegio sibi dato per modum legis, vel si renuntiatio cedat in Ecclesiae
aliorumve praeiudicium.
Can. 73. Resoluto iure concedentis, privilegia non exstinguuntur, nisi
data fuerint cum clausula: ad beneplacitum nostrum, vel alia
aequipollenti.
Can. 74. Privilegium personale personam sequitur et cum ipsa
exstinguitur.
Can. 75. Privilegia realia cessant per absolutum rei vel loci interitum;
privilegia vero localia, si locus intra quadraginta annos restituatur,
reviviscunt.
Can. 76. Per non usum vel per usum contrarium privilegia aliis haud
onerosa non cessant; quae vero in aliorum gravamen cedunt, amittuntur, si
accedat legitima praescriptio vel tacita renuntiatio.
Can. 77. Cessat quoque privilegium, si temporis progressu rerum adiuncta
sic, iudicio Superioris, immutentur ut noxium evaserit, aut eius usus illicitus
fiat; item elapso tempore vel expleto numero casuum pro quibus privilegium fuit
concessum, firmo praescripto can. 207, par. 2.
Can. 78. Qui abutitur potestate sibi ex privilegio permissa, privilegio
ipso privari meretur; et Ordinarius Sanctam Sedem monere ne omittat, si quis
privilegio ab eadem concesso graviter abutatur.
Can. 79. Quamvis privilegia, oretenus a Sancta Sede obtenta, ipsi
petenti in foro conscientiae suffragentur, nemo tamen potest cuiusvis privilegii
usum adversus quemquam in foro externo vindicare, nisi privilegium ipsum sibi
concessum esse legitime evincat.
TITULUS VI.
De dispensationibus.
Can. 80. Dispensatio, seu
legis in casu speciali relaxatio, concedi potest a conditore legis, ab eius
successore vel Superiore, nec non ab illo cui iidem facultatem dispensandi
concesserint.
Can. 81. A generalibus
Ecclesiae legibus Ordinarii infra Romanum Pontificem dispensare nequeunt, ne in
casu quidem peculiari, nisi haec potestas eisdem fuerit explicite vel implicite
concessa, aut nisi difficilis sit recursus ad Sanctam Sedem et simul in mora sit
periculum gravis damni, et de dispensatione agatur quae a Sede Apostolica
concedi solet.
Can. 82. Episcopi aliique
locorum Ordinarii dispensare valent in legibus dioecesanis, et in legibus
Concilii provincialis ac plenarii ad normam can. 291, par. 2, non vero in
legibus quas speciatim tulerit Romanus Pontifex pro illo peculiari territorio,
nisi ad normam can. 81.
Can. 83. Parochi nec a lege
generali nec a lege peculiari dispensare valent, nisi haec potestas expresse
eisdem concessa sit.
Can. 84. par. 1. A lege ecclesiastica ne dispensetur sine iusta et
rationabili causa, habita ratione gravitatis legis a qua dispensatur; alias
dispensatio ab inferiore data illicita et invalida est.
par. 2. Dispensatio in dubio de sufficientia causae licite petitur et
potest licite et valide concedi.
Can. 85. Strictae subest interpretationi non solum dispensatio ad normam
can. 50, sed ipsamet facultas dispensandi ad certum casum concessa.
Can. 86. Dispensatio quae
tractum habet successivum, cessat iisdem modis quibus privilegium, nec non certa
ac totali cessatione causae motivae.